- BOEMIA vel BOHEMIA vel BOEHEMIA
- BOEMIA, vel BOHEMIA, vel BOEHEMIAGermaniae regio, fertilissima, circa Silvam Hercyniam. Quod nomen antiqui Bohemiae annales interpretantur, Vaticinium, fatum, eo quod ea loca Libyssa quaedam mulier fatidica habitaret; Sclavi autem, qui tum has partes invadebant, eam occupatam Bohemiam vocârunt, quod sic vaticinium ipsi appellarent. Verum ratio nominis facilius intelligitur, si prius veteres huius regionis colonos consideraverimus: Boii enim, Galliae populi fuêre, ii a Caesare victi, Galliâ excedentes, Italiam transcenderunt, quos Romani finibus eiecerunt: inde trans Rhenum in Germaniam profecti, Hercyniae syivae incinctos incoluerunt campos, a quibus regio Bohemi nomen accepit, quod vocabulum si interpreteris, signssicatBoiorum patriam seu domicilium; hos Boios e Boiohemo potentissimus Suevorum populus Marcomanni depulit, paulo ante Iulii Caesaris adventum, qui non solum in locum, sed etiam in appellationem Boiorum successit, ut Boici, i. e. Boieri fuerint appellati. Hodie Bavari ii corruptius vocantur. Eiectis tandem e Boiohemo etiam Marcomannis Quadisque, Sclavini Scythica et Barbara gens Duce Czechô, intraverunt, A. C. 550. quos ab occupato Boiohemo vulgus Bohemos vocat. Eius fines ab ortu Solis ad Marcomannos et Quados, ab occasu ad Noricos protenduntur, meridionalem eius plagam Pannoina superior, nunc Austria dicta occupat, sicut Saxonia et Misnia Septentrionalem. Universam Hercynia silva perpetuô ambitu cingit, clauditque undique ad amphitheatri faciem, unde aequa ei fere longitudo atque latitudo, ac etiam utraque paulo amplius ducenis milibus passuum extenditur, diciturque continere 780. tum arces tum oppida muris cincta, et 32. pagorum milia. Regimen huius regionis primo sub Duce fuit: Primus Dux fuit Zechus, ut dictum, qui e Croatia migrans, Bohemicae gentis fundavit primorida, huic succesisse dicuntur Crocus, Lybussa filia, cum marito Primissao, Ninissaus, mnata nepos, Urissuas filius, Mnatae, Necla, Nottericus, Borsivous: sub hoc Christianismum suscepit Bohemia A. C. 900. tempore Arnulfi Imperatoris. Annô vero Domini 1086. Bohemia in regnum evecta est, et in Concilio Moguntino Uratissaus I. Rex ab Henrico IV. Caesare creatus, Gisbertusque Trevirorum Episcopus Pragam missus, qui coram populo Regem inungeret, regalibusve insignibus convestiret. Est inter octo Electores Bohemiae Rex, magnus Pincerna Imperii. Huius regni titulo quoque subsunt Moravia, Silesia, et Lusatia regiones, Egra etiam civitas A. C. 1315. Bohemorum hypotheca facta fuit. Regnum Bohemiae a Carolo, qui A. C. 1346. factus est Rex Imperator, divisum guit in duodecim regiones, quibus singulis annuatim praesunt capitanei, Baro unus; et alter ex ordine equestri. Metel. Merc. Elsctivum cum antea Regnum esset, nunc hereditarium sibi Austriaca familia vindicat, a quo Ferdinandus II. Imperat. Fridericum, ex Comitibus Palatinis, Bohemiae Regem, A. C. 1620. prope Pragam acie vicit; Regio haec olim Hussi, Taboritarum Valdensiumque operâ instructa, et a Zisca saepius miraculose defenda, diu Euangelicae Ecclesiae, ab a. nempe C. 1404. fedes fuit: Versis etiam A. C. 1978. in linguam Bohemicam Bibliis, et initô Fratrum Bohemorum Euangelicorumque reliquorum consensu, A. C. 1609. nunc vero, post retro memoratam cladem inde exulat. Vide de hoc regno plura, apud Aeneam Sylvium, Le Mire, Histor. Bohem. Cluver. l. 3. Geograph. c. 30. Ioh. Lasicium, de gestis fratrum Bohem. Camerarium, in Historia Fratr. De quaestione autem. An Bohmeiae regnum finibus Imperii bodieque inclaudatur. quaeque Imperii in Bohemiam sint iura? tractatum Nobiliss. D. Conringii, de Finibus Imperii c. 29. etc. Item, in voce Bohem. et Dubravium l. 1. Historiae Bohmeicae. Quae Cosmas in Boiemorum Chronicis de nescio quoBoemo seniore, unde terrae nomen, refert, fabulae sunt, et merae nugae, Faber. Flumina quae terram irrigant, universa exonerantur in Albim, qui mediam ferme provinciam perlabitur. Oppida, Praga regni caput, Egra, et alia non pauca. Plura habes praeter supra laudatos, apud Munsterum, Sabellicum, Crantzium, et Cromerum, qui l. 1. rerum Polonicarum de Bohemiae incolis, unde venerint, et de antiquis eorum sedibus disserit. Vide etiam Boiemum Reg.Urbes Bohemiae maiores hae sunt:Austia, Aussy. Broda gemina Bohemica, Bohmisbroda, et Teutonica, Deutschenbrod. Budovissa, Budweiss. Cutna, Cuttemberg. Egra, Egra. Glacium, Glatz. Glatovia, Klataw. Hradecium geminum, unum Reginae, Konigingretz, alterum Henrici, Hradecz Herry. seu Newhaus. Iaromitia, Iaromirz. Littomeritium, Littomeritz. Littomescum, Littomissel. Marobudum. Vide Parga. Misa. Pilsna, Pilsen. Praga, Prague. Salecium, Satz. Slania, Slany. Taboria, seu Taborium, Tabor. Tachavia, Tachaw. Verona, Bern. Sunt et Commodu, Commetaw. Launa, Launy. Limburgum, Lymburg. Mutha, Mosta. Pardubitia, Pardubitz. Tetina, Teyn. Trebonia, et aliae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.